Showing posts with label ancient Latin blog. Show all posts
Showing posts with label ancient Latin blog. Show all posts

Thursday, July 17, 2014

Conventiculum Dickinsoniense, Summer 2014, Second Day (Latin)

Die altero (Iulii 9) Mercurii die

in sessione prima, Tirones exercitiis ludisque iterum fruebantur. nos Peritiores in greges minores divisi fabellas scaenicas nostras componere incepimus. post pausam Tirones de caeli temperie locuti sunt, sed Peritiores de versibus Hubertini Carrarae locuti sumus. hi versus epici de Christophero Columbo scripti sunt. Columbus et nautae parati sunt ad navigandum. Columbus contionem habet; nautis suis confessus est de periculis ad Indos navigandi, sed quoque praemia locupleta meritaque promittit. nautae volunt navigare similes equis in carcere stantibus. Apollo ipse celerius per caelum se movet ut sit nuntius Indicis Columbi et nautarum advenientium. Hubertinus Carrara non est auctor notus, et non est solus auctor, etiam poeta, qui de navigatione Christophori Columbi Latine scripsit. Columbus est non solum novus Aeneas, sed etiam heros Christianus.

cum pranderem, colloquium cum socio, nomine Michaeli, habui. ego, quae in agello in urbe habito, quattuor gallinas habeo. sed Michaelis ruri habitat. alias gallinas (fortasse quoque gallos) colit ut consumat, alias gallinas ut ova producant. habet viginti gallinas quae ova producant, et illa ova non solum consumit sed etiam vendit.

confessa sum me esse holerariam; id est, ego nulla animalia consumo; gallinas meas esse mihi delicias, et me eas numquam consumpturam esse. eum rogavi quid cum gallinis faciat cum senescant. ego et Michaelis bene scimus gallinas veteres pauca ova producere. Michaelis dixit se iugulum gallinarum humaniter caesurum esse. gallinae brevissimo tempore exanimatae cadent. caro gallinarum veterum est dura: ergo Michaelis eas lente et longum tempus coquet.

dixi discipulos meos, ubi de sacrificio Romano legerent, primo abhorruisse. saepe eos rogavi num ipsi caronem consumerent et de origine huius caronis cogitarent. eos non culpo, sed exhortor ut intellegant animalia quae consumant olim vixisse. discipuli putant sacrificia Romanorum esse crudelia, sed re vera Romani humaniter animalia mactaverunt. animalia mactare erat sacrum quod vitam animalium honoravit aestimavitque. discipuli nesciunt num animalia quae consumant humaniter educata et mactata sint annon; sed nolunt videre aut scire aut de his rebus cogitare. culpant mores Romanos sed inspicere suos nolunt. saporem caronis sibi placere, et sibi satis esse, mihi dixerunt.

Michaelis addidit caronem quam discipuli mei consumunt re vera saporem malum habet, sed discipulos esse huius ignaros; habitus in quibus haec animalia educata et mactata sunt esse tam malos ut sapor corrumperetur. omnino consensi.

post prandium, nos omnes locum Vergilii legebamus et explicabamus. erat locus de nuptiis Didonis Aeneaeque. iterum pausam habuimus, deinde tres imagines de medicis medicamentis inspiciebamus et describebamus. deinde in greges separati colloquia brevia de his imaginibus scripsimus; postea dialogos coram omnibus recitavimus; hi dialogi spectatoribus professoribusque placuerunt, ut opinor.

quid hic homo putat et dicit et cur?

quid medicus facit in hac pictura? quid omnes dicunt?

Wednesday, July 16, 2014

Conventiculum Dickinsoniense, Summer, 2014, First Day (Latin)

Die Primo (Iulii 8) Martis Die

sessio prima erat sessio communis. orationes audivimus et Anglice et Latine, praesertim de libris de grammatica, de lexicis, et de libellis qui ad artem sermocinandam pertinent.

Conclave Principale


post pausam brevem, sessio secunda incepit. in hac sessione Tirones a Peritioribus divisi sunt. Tirones de salutationibus praecepti sunt, sed Peritiores de studiis suis et de vita sua et etiam de tempore subsicivo (otioso) colloquebamur.

Terentius et Milena nobis omnibus tempus longum, id est, duas horas, ad prandium consumendum cotidie dabant. post prandium, Tirones exercitiis ludisque fructi sunt, sed Peritiores de Alibii Tibulli carmine locuti sumus. locus erat excerptus ex Elegiarum libro primo, qui incipit:

Divitias alius fulvo sibi congerat auro
Et teneat culti iugera multa soli...

carmen est et pulcherrimum et philosophicum. Tibullus de militia flocci non facit. poeta autem est miles et dux deae Veneris. puella, nomine Delia, eum omnino vicit. vita est brevis, et Tibullus cum Delia vitam quietam simplicemque agere vult.

post pausam, omnes, id est, Tirones communiter cum Peritioribus, divisi sunt in greges ut de loco Horatii loqueremur. Erat locus notissimus de mure rustico et mure urbano. versus erant similes versibus Tibulli: ambo carmina vitam simplicem et rusticam laudant.

opus erat nobis Peritioribus argumenta ex hoc loco carpere ut fabellam scaenicam produceremus. fabellas scaenicas ultimis horis nostri Conventiculi egimus, Milena et Terentio et Tironibus spectantibus.

post pausam Peritiores iterum cum Tironibus commixti sunt. in greges divisi sumus et de duabus picturis locuti sumus. prima pictura erat Iudicium Paridis, quam Anselmus Feuerbach (1829-1880) pinxit. altera pictura appellatur Equus Troianus. Henricus Paulus Motte (1846-1922) hanc imaginem pinxit. de fabellis Graecis in his imaginibus sermonem habuimus.

Iudicium Paridis

Equus Troianus

et Peritiores et Tirones esuriebant. post hodiernas sessiones omnes ad tabernas ambulavimus quae in urbe Carlisle sitae sunt. cum ambularemus, ventus vehementer inflabant.  postquam omnes sellas nostras in taberna invenimus, caelum aperuit et tam vehementer pluvit ut omnes timeremus ne nos reveniremus madidi.

 Laeti cenamus in taberna in urbe Carlisle


sed post cenam omnes vidimus caelum esse serenum. dei igitur nobis et nostro Conventiculo favebant!