Sunday, July 20, 2014

Conventiculum Dickinsoniense, Summer 2014, Last Day (Latin)

Die sexto (Iulii 13) Solis die

ultimo die Conventiculi Dickinsoniensis colloquium de rebus scholasticis habebatur. post pausam, omnes ludo fruebantur de "rerum et verborum copia." Terentius Milenaque nobis paucas periodos dederunt, in quibus aliquot verba litteris inclinatis scripta erant. temptavimus alia verba Latine idem declarantia cogitare vel dare. proverbia quoque nobis data sunt. necesse erat nobis Latine proverbia omnia explicare.

fabellae nostrae tandem coram omnibus dabantur. spectatores fabellis fructi sunt; assidue ridebant plaudebantque; etiam tirones mihi dixerunt se totam fabellam nostram intellexisse. finis Conventiculi erat iucunda!

Thursday, July 17, 2014

Conventiculum Dickinsoniense, Summer 2014, Fifth Day (Latin)

Die quinto (Iulii 12) Saturni die

cum Tirones de vestimentis dicere discerent, ego et meus grex fabellam scaenicam praemeditabamur. dialogus est tam bene expolitus et iucundus ut, si fabellae Latinae in "Broadway" in Novo Eboraco agerentur, nostrum mitterem. in his pagellis fabellam nostram ipsi legatis si velitis.

omnes perlegimus de loco Vergilii in quo Dido Aenean accusat et Aeneas reginam relinquit.

Grex Musica, "Vickie Vaughn Band," mihi valde placuit!

Vickie Vaughn Band

post prandium perambulavi Collegium Dickinsoniense. ante bibliothecum festum musicum generis musici, "Blue Grass." carmina gregis musicae, nomine "Vickie Vaughn Band," me valde delectaverunt.

postea sermonem cum "Vickie Vaughn" ipsa habebam. habemus amicum communem, nomine Ricky Braddy, cantatorem. Ricky olim canebat in emissione televisifica, nomine "American Idol," sed non erat victor huius certaminis. iuvenis Ricky paulisper fuerat discipulus meus in Carolina Septentrionali. et Ricky et Vickie fuerunt discipuli in eadem schola musicae. quam parvus locus est orbis terrarum in quo habitamus!

haec festa musicae fiunt quotannis


postquam novam amicam (Vickie) inveni, ad sessiones nostras reveni. de modis docendis colloquium habuimus, dein sessionem in qua imagines a nobis describebantur.

fabulam de testudine et cuniculo narravi


in ultima sessione hodierna colloquium de itineribus habebatur. index verborum nobis traditus est. dixi pauca de marito meo, qui erat nauta submarinus in Bello Frigido. multa itinera sub aequoribus fecit. multa arcana fecit; non licet ei (etiam nunc) de his rebus loqui. mihi tamen librum, nomine "Blind Man's Bluff," tradidit. liber est historia navigationum submarinarum in Bello Frigido. post librum legendum, pro certo scio maritum esse et fortissimum et insanum. patriam amat, et ego eum!

Conventiculum Dickinsoniense, Summer 2014, Fourth Day

Die Quarto (Iulii 11) Veneris die:

hodie Tirones de cibo loquebantur cum Peritiores fabellas scaenicas componere pergeremus.  grex meus finem dialogi expoliendi paene confecimus. ad Alannum dialogum per interrete misi. Alannus promisit se ultima verba dialogi expoliturum esse, et chartis diologi luce expressis se quoque rediturum ut noster grex versus scriptos haberet ut praemeditaremur.

in altera sessione, Tirones exercitiis ludisque fruebantur. Peritiores aenigmata antiqua legebamus et solvebamus. postea in gregibus aenigmata nova composuimus. grex meus duo aenigmata composuimus.

Exempla Aenigmatorum Antiquorum

Exempla Aenigmatorum Antiquorum


Milena Minkova in nostro conclave

Cum pranderemus, amicus, nomine Mica, dixit me Latine etiam melius locuturam esse, si Romae in Accademia Vivario Novo aestivem. praesertim si stipendium ullo modo invenerim, ibo.

post pradium Peritiores nostra aenigmata priore excogitata coram omibus recitavimus. omnes breviter solvere conabantur. scripsi duo aenigmata a grege meo scripta. indicium post aenigmata scripta faciam; nolite legere nisi vultis! sed solutionem cupiatis, id mihi narrate!

Aenigma Primum:

catenam habeo, sed vincta non sum
sellam habeo in qua numquam sedeo
aliquando aquam porto, sed numquam sitio
duobus circulis progredior, si quis me dirigat

Aenigma Secundum:

potens sum ferreum
itinera mea sunt longa sicut ego ipsum
olim vapore plenum fui
nunc fulgore aut oleo Diseliano moveor
modo super terra repo, modo sub terra volo


(indicium: ambo sunt vehicula)

Post pausam in greges minores, Tirones Peritiores commixti, divisi sumus ut locum Vergilii explicaremus. Terentius unicuique gregi paucos versus huius loci designavit. unusquisque grex versus summatim descripsit. licet nobis aliquid dicere de vi, metro, ordine verborum, et perinde. aliquis electus a grege coram omnibus recitavit.

vespere plurimi ad praedium rusticum, nomine Dickinson Farm, iter fecerunt. ibi fiebant ambulatio, sermones de situ et de agricultura, et cena communis vel convivium sub divo.
in praedio non adfui, quod ad cenam cum familiaribus mariti mei invitata sum. ad tabernam Asianam, nomine "Issei Noodle," iimus, dein ad tabernam iucundam, quae cremum gelidum bene notum vendit, erravimus. nomen tabernae est "Leo's."

Familiares mei mariti. Sto ad dextram.

Conventiculum Dickinsoniense, Summer 2014, Third Day

Die tertio (Iulii 10) Iovis die

hodie Tirones de rebus domesticis loquebantur et exercitiis ludisque iterum fruebantur cum Peritiores fabellas scaenicas componere pergerent. heri cum ceteri prandio cenaque pausisque fruerentur, diligenter laborabam. consilia nostri gregis in initium dialogi converti.

verba quae scripseram comites meos delectaverunt. nos simul dialogum nunc mutamus, complemus, et expolimus. dialogus noster est de mure barbaro, qui Latine loqui non potest. nomen est ErasMUS. solus est, sed murem venustam videt per interrete et statim amat.

sed est difficultas. mus venusta est doctissima et amicum Latine loquentem cupit. Erasmus loco interretiali "Google Translate" utitur, at Mus Latina eum non bene intellegit. ad eam per epistulas electronicas carmina Amoris a poetis notissimis scripta mittit. versus Murem Latinam delectant, sed nunc de vita Erasmi legere vult. invitat eum ad Conventiculum Dickinsoniense, quo ipsa iter facit ut melius Latine loqui discat. finis dialogi est hilaris. post Conventiculum fortasse in his paginis dialogum perfectum scribam.

post prandium omnes locum Vergilii de precibus iratis Iarbae et Mercurio mandata Iovis legimus. post pausam locum e libro XIII Aeneidos legimus. hic liber a Maffaeo Vegio (1407-1458) compositus est. optime fluit, et vestigia Vergilii bene secutus est. nihilominus celeriter me taesum est huius poematii, quod rixae in eo omnino deerant. gaudebam autem quod Vegius vitae Aeneae finem laetum nobilemque dedit.

postea imagines ex ephemeridibus (Punch et The Saturday Evening Post) deliniatas et iocosas inspiciebamus. primo conabamur animalia, homines, et alia in imaginibus describere, deinde decernere et exprimere quid imagines de condicione animalium aut hominum indicarent, tandem dicere qua de re imagines nobis esse absurdae viderentur.

quid accidit in picturis? cur imagines sunt hilares?

quid accidit in imaginibus? cur omnes ridemus?



post cenam quidam particeps Conventiculi, nomine Stephanus Farrand, vir eloquens, oratiunculam brevem ab hora octava et dimidia habebat. nomen huius orationis erat, "Ludus et Ictus." paucos post menses in Europa orationem similem habebit.

maritus meus familiares in urbe Carlisle habet. me ad cenam crastinam invitaverunt. libenter consensi. nunc necesse est mihi explicare Terentio Milenaeque cur ad convivium (sub divo) in Fundo Dickinsoniensi crastinum non adveniam. debeo aliquid Tulliae quoque, quod credit se me ad fundum autocineta vecturam esse.

Conventiculum Dickinsoniense, Summer 2014, Second Day (Latin)

Die altero (Iulii 9) Mercurii die

in sessione prima, Tirones exercitiis ludisque iterum fruebantur. nos Peritiores in greges minores divisi fabellas scaenicas nostras componere incepimus. post pausam Tirones de caeli temperie locuti sunt, sed Peritiores de versibus Hubertini Carrarae locuti sumus. hi versus epici de Christophero Columbo scripti sunt. Columbus et nautae parati sunt ad navigandum. Columbus contionem habet; nautis suis confessus est de periculis ad Indos navigandi, sed quoque praemia locupleta meritaque promittit. nautae volunt navigare similes equis in carcere stantibus. Apollo ipse celerius per caelum se movet ut sit nuntius Indicis Columbi et nautarum advenientium. Hubertinus Carrara non est auctor notus, et non est solus auctor, etiam poeta, qui de navigatione Christophori Columbi Latine scripsit. Columbus est non solum novus Aeneas, sed etiam heros Christianus.

cum pranderem, colloquium cum socio, nomine Michaeli, habui. ego, quae in agello in urbe habito, quattuor gallinas habeo. sed Michaelis ruri habitat. alias gallinas (fortasse quoque gallos) colit ut consumat, alias gallinas ut ova producant. habet viginti gallinas quae ova producant, et illa ova non solum consumit sed etiam vendit.

confessa sum me esse holerariam; id est, ego nulla animalia consumo; gallinas meas esse mihi delicias, et me eas numquam consumpturam esse. eum rogavi quid cum gallinis faciat cum senescant. ego et Michaelis bene scimus gallinas veteres pauca ova producere. Michaelis dixit se iugulum gallinarum humaniter caesurum esse. gallinae brevissimo tempore exanimatae cadent. caro gallinarum veterum est dura: ergo Michaelis eas lente et longum tempus coquet.

dixi discipulos meos, ubi de sacrificio Romano legerent, primo abhorruisse. saepe eos rogavi num ipsi caronem consumerent et de origine huius caronis cogitarent. eos non culpo, sed exhortor ut intellegant animalia quae consumant olim vixisse. discipuli putant sacrificia Romanorum esse crudelia, sed re vera Romani humaniter animalia mactaverunt. animalia mactare erat sacrum quod vitam animalium honoravit aestimavitque. discipuli nesciunt num animalia quae consumant humaniter educata et mactata sint annon; sed nolunt videre aut scire aut de his rebus cogitare. culpant mores Romanos sed inspicere suos nolunt. saporem caronis sibi placere, et sibi satis esse, mihi dixerunt.

Michaelis addidit caronem quam discipuli mei consumunt re vera saporem malum habet, sed discipulos esse huius ignaros; habitus in quibus haec animalia educata et mactata sunt esse tam malos ut sapor corrumperetur. omnino consensi.

post prandium, nos omnes locum Vergilii legebamus et explicabamus. erat locus de nuptiis Didonis Aeneaeque. iterum pausam habuimus, deinde tres imagines de medicis medicamentis inspiciebamus et describebamus. deinde in greges separati colloquia brevia de his imaginibus scripsimus; postea dialogos coram omnibus recitavimus; hi dialogi spectatoribus professoribusque placuerunt, ut opinor.

quid hic homo putat et dicit et cur?

quid medicus facit in hac pictura? quid omnes dicunt?

Wednesday, July 16, 2014

Conventiculum Dickinsoniense, Summer, 2014, First Day (Latin)

Die Primo (Iulii 8) Martis Die

sessio prima erat sessio communis. orationes audivimus et Anglice et Latine, praesertim de libris de grammatica, de lexicis, et de libellis qui ad artem sermocinandam pertinent.

Conclave Principale


post pausam brevem, sessio secunda incepit. in hac sessione Tirones a Peritioribus divisi sunt. Tirones de salutationibus praecepti sunt, sed Peritiores de studiis suis et de vita sua et etiam de tempore subsicivo (otioso) colloquebamur.

Terentius et Milena nobis omnibus tempus longum, id est, duas horas, ad prandium consumendum cotidie dabant. post prandium, Tirones exercitiis ludisque fructi sunt, sed Peritiores de Alibii Tibulli carmine locuti sumus. locus erat excerptus ex Elegiarum libro primo, qui incipit:

Divitias alius fulvo sibi congerat auro
Et teneat culti iugera multa soli...

carmen est et pulcherrimum et philosophicum. Tibullus de militia flocci non facit. poeta autem est miles et dux deae Veneris. puella, nomine Delia, eum omnino vicit. vita est brevis, et Tibullus cum Delia vitam quietam simplicemque agere vult.

post pausam, omnes, id est, Tirones communiter cum Peritioribus, divisi sunt in greges ut de loco Horatii loqueremur. Erat locus notissimus de mure rustico et mure urbano. versus erant similes versibus Tibulli: ambo carmina vitam simplicem et rusticam laudant.

opus erat nobis Peritioribus argumenta ex hoc loco carpere ut fabellam scaenicam produceremus. fabellas scaenicas ultimis horis nostri Conventiculi egimus, Milena et Terentio et Tironibus spectantibus.

post pausam Peritiores iterum cum Tironibus commixti sunt. in greges divisi sumus et de duabus picturis locuti sumus. prima pictura erat Iudicium Paridis, quam Anselmus Feuerbach (1829-1880) pinxit. altera pictura appellatur Equus Troianus. Henricus Paulus Motte (1846-1922) hanc imaginem pinxit. de fabellis Graecis in his imaginibus sermonem habuimus.

Iudicium Paridis

Equus Troianus

et Peritiores et Tirones esuriebant. post hodiernas sessiones omnes ad tabernas ambulavimus quae in urbe Carlisle sitae sunt. cum ambularemus, ventus vehementer inflabant.  postquam omnes sellas nostras in taberna invenimus, caelum aperuit et tam vehementer pluvit ut omnes timeremus ne nos reveniremus madidi.

 Laeti cenamus in taberna in urbe Carlisle


sed post cenam omnes vidimus caelum esse serenum. dei igitur nobis et nostro Conventiculo favebant!

Tuesday, July 15, 2014

Conventiculum Dickinsoniense, Summer 2014, First Post (English)

Dickinson Blog, Summer of 2014

Today is Monday, July 7, 2014. I am attending my third "Conventiculum Dickinsoniense" in Carlisle, Pennsylvania. It is a weeklong Latin language immersion workshop run by Terence Tunberg and Milena Minkova of the University of Kentucky in Lexington. I have already written about my experiences at last year's Conventiculum.

This year I traveled up to Conventiculum with a new friend, Mary Anna White, who at the Conventiculum will later call herself "Tullia." Mary Anna teaches Latin at Granby High School in Norfolk, Virginia. She was kind enough to drive up to Pennsylvania and was a terrific travel companion. We talked in English on a variety of topics, from our schools, to politics, to teaching strategies and projects, religion, school systems, you name it. She is married to a Latin teacher, so I got to hear a little bit about what that is like.

Mary Anna seemed to like traveling with someone who had a good GPS with a via point that got us around the worst of the Washington, DC, traffic. She also liked the fact that I had been to Conventiculum before and knew where and how to check in on campus, where to park behind our dormitory, etc. We are staying in a dormitory called Goodyear, which is interesting and artsy but not very healthful. It has air quality issues, and I can already feel my sinuses reacting to something in the building. But I am determined not to let this get me down.

Tonight we have our initial reception at the Rector Science Center Atrium on the beautiful Dickinson College campus. We will get to know the fellow participants and the professors a little bit in English, Latin, or whatever languages we choose. Tomorrow morning, after some initial announcements, we will subscribe to a solemn oath only to use Latin with our fellow participants for the rest of the week, which means until noon on Sunday.

I think that this year I will do something different and write about my experiences at Conventiculum to the best of my abilities in Latin. That will be better practice for me. Hopefully, I will produce writing that will be of interest and benefit to Latin-language readers and speakers around the globe.

I also want to try to get a decent video clip of each of the professors speaking Latin this year, something short but good that I can post so that Latinists who have never participated in Conventiculum can get a little taste of the high quality of these professors, and of what Conventiculum is like.

Update: I got some video clips, but, unfortunately, I can't seem to find a way to get them from my Amazon Kindle to this blog! How frustrating! Here is a clip from Amazon Cloud Drive, but it's not the best video clip I took. I'm not sure of the quality of the actual video, either. Terence is getting ready for talking about Greek mythology based on some pictures he's distributing.

Right now I am still trying to decide whether I will put myself in the Tirones, or Freshmen, group. or in the Peritiores, or more skilled Latin speakers' group. There are advantages and disadvantages to each. The Peritiores read and discuss a broader range of literature from a variety of time periods, right up to the modern era. The Tirones work more on vocabulary development and oral expression and participate in a wider variety of games and exercises, which honestly might be more practical to adapt for the introductory Latin courses that I mostly teach. I may ask the professors at the reception tonight what they think.

I also plan to attend the Conventiculum Lexintoniense at the University of Kentucky later this summer. I plan to write up those experiences Latine, too.

Update on 8/8/14: I met my goals this summer, except I never really got decent video of Milena and Terence because my Kindle was uncooperative about posting them online. I got side-tracked and never posted about Kentucky, either, which was very similar in format to the Carlisle program. But either way I scooped The Washington Post on summer Latin Camp. What fun!

Update on 8/13/14: This fun blog post follows up on the article and quotes U.S. presidents translated into Latin.