Die sexto (Iulii 13) Solis die
ultimo die Conventiculi Dickinsoniensis colloquium de rebus scholasticis habebatur. post pausam, omnes ludo fruebantur de "rerum et verborum copia." Terentius Milenaque nobis paucas periodos dederunt, in quibus aliquot verba litteris inclinatis scripta erant. temptavimus alia verba Latine idem declarantia cogitare vel dare. proverbia quoque nobis data sunt. necesse erat nobis Latine proverbia omnia explicare.
fabellae nostrae tandem coram omnibus dabantur. spectatores fabellis fructi sunt; assidue ridebant plaudebantque; etiam tirones mihi dixerunt se totam fabellam nostram intellexisse. finis Conventiculi erat iucunda!
No comments:
Post a Comment